Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 245
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ergò rarum est praecedentis subiecti aliquas asseruari affectiones, quùm sit haec mutatio totius in totum, nulloque pacto idem maneat subiectu, sic nouas acquiri, non dedecet, sed congruit. At cominus in re proposita, dicimus insitu manmarum calorem, ex officio explere particularem hanc materiae potestatem. Quùm enim à forma partis huc dirigatur, vt quàm simillimam sibi reddat materiam, sanguinem nempè, dubio procul, nisi impediatur, ad summum vsque deuehet apicem. Quapropter, quùm Glandularum substantia ex Hipp. mammarumque praeI de Gland lib. 1. sertim, vt alibi disputauimus, sit pinguis, si quae eis assimilanda est materia, exacte euicta fuerit, talis absolutè euadet. Iniuncto igitur efficientis officio, &particularis materiae non repugnantia, pinguis connascitur Lacti essentia. Huius temperiem calidam omnes credunt, &praedicant, hinc Butyrum sua lingua Haebrei dicunt Chemah à Chamam calere, non quòd actu semper caleat, &numquàm frigescat, aut congele tur, vt placuits Auct. Antiq Conuiu. nam sensus, &frigidum percipit, eiusque consistentię, vt effingant Statuarij pro libitu ad Regiae mensae ornatum, verùm quoniam talis sit ex praedominio qualitatum, atque elementorum.