Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 246
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Butyrum dissimile non est oleo, vt docet Gal. oleum autem plenum est Aere Philosopho, vel acris, &aquę commune, dubio procul calidum erit Buryrum ob Aeris participationem, qui calidus est Arist. testimonio. Accedit quòd eodem loco docebat Praeceptor pingue, nec terrę esse, nec aquae, sed spiritus, priusque monuerat, pingue inter humida, commune esse ignis &aeris: summum igiturius caliditatis competet pingui Butyro, ob simplicium substantarum tale consortium, quamquàm Gale. maximè temperatum sanciuerit, cui &ego lubens subscribo, vsu, &ratione admonitus. Eligitur recens, album, non salitum, omnique odore, atque sapore vacuum, praeter pinguem, atque subdulcem sibi familiarem Monebat Plin. quò magis virus respuit, hoc praestantius iudicati; at Delecampius seductus à contex. errone, legit resipit: &quò tandèm congruum eliciat sensum, litteram corrumpit. Miseret equidem improbi laboris, verùm magis eius vicem doleo, quòd in re clarissima cęcutierit, dum, virus, non Butyro, verùm agitato Lacti tribuit; quùm tamèn in hoc totus sit ipse Plin, vt Butyri, vel Spume prę igi ili ist.