Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 25
Unproofread scanNot analysed yet
Comunicatur quin etiam mammarum calor inferioribus visceribus, quod optat Vuessalius, in muliere, presertim tali obfriGel. 7. degiditatem indiga fotu. Non dissimulabo hominis audaciam, Conditrici Sapientiae leges praescribentis, atque culpantis: quòd vt impium viro Christiano, sic enorme naturali Philosopho, qui Aris. de In ces. An c. 2 admitator, non censor Naturae erat futurus. Ea namque lege admittitut in Sophiae penetralia eius amator, vt illud de quo quaeritur, accipiat, non solùm vt necessarium, verùm etiam vt id, quòd nec meliùs fieri potuit. Proinde quum in progressu irrideat vnanimes Arist. &Gal. manes, in ius vocatus, causam temeritatis dicet apud aequis simum Bonamicum. Sed vt illuc redeat, vnde lib. 5. de Al discessit oratio, appositissimè mammę in pectote locantur futuri operis in gratiam. Placet autem Pergameni referre verba. Nam si Lactis cansa, Dis sa, inquit, mammae extiterunt, Lac autem est cibus exactè confectus, in eo potissimùm loco constituere eas conueniebat, vbi facillimè simul, &citissimè Lactis copia perfectè elaborati potest consistere.