Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quis locus alius magis insito animantibus calore, cuius cor est fons, frui queat, quàm is, qui in hominibus man mis est destinatus? aut quae pars alia magis, quàm mammae sanguinem in venis, atque arterijs prius confectum recipit? Neque verò aliter in homine valebat Natura locare mammas, si proli, &ma tri benè consultura erat; Secus verò, quoties nudare cogeretur partes, vel modico frigore riger tes, aut erectum animal diu tolerare valuisset ap pensam epigastrio insignem molem, sibi, &thoraci summo impedimento futuram. Praeteream neque mater posset infantem vberibus admouere, atque fouere, quùm tamen commodè hoc reliquis contingat animalibus, tùm ob proprij corporis structuram, tùm etiam quod robustiorem, atque satagentem edant prolem. Prona, verò, quae spectant animalia caetera terras eum recufabant mammarum situm, qui incessui erat obsuturus; Rependunt verò cordis custodiam arctiori, atque occultato thorace, osseis frequen tibus munimentis, iubis, atque setis.