Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 261
Unproofread scanNot analysed yet
quùm stypticitatem iungit, neque simplex, neque copiosum ipsum considerat. Coctum, quod tunc exanimabat, vt serosis orbatur inclusis partibus, à quibus poterat sollicitari deiectio, sic admittit sal pro conditura, cuius moderata portio sistit, haud sollicitat aluum. Prętereo, quod amaris amygdalis, quibus cum componebatur poterat hoc referre acceptum. Credo tamen, si quis insignem huius, &assumpserit copiam, nihilominùs mox subsequturam deiectionem, quùm plus possit quantitas in molliendo, quam conditura in stypticando, hincque forsàn apposuisse Auicennam, &quandoque soluit. CAP. LXII. De Butyri facultate, locus Plinij emendatus, controuersia, inter Gal.