Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 262
Unproofread scanNot analysed yet
&Aetium sublata, dequè eius fuligine. Vtyrum agnoscit Galenus, &qui eius sectantur vestigia Classici Auctores, facultatis concoquentis, &paulùm digerenris, illinentis insuper, quamquàm pro vetustaonditurae ratione aegrius, vel faciliùs hęc ab Diuat. Natura eius, inquit Plinius, adstringere, mollire, replere, purgare. primam nemo non controuertit, praeter Auic. posteriores vires om nes admittunt. Mendum dubio procul in contextum irrepsit: numquàm enim ex propria indole adstringit Butyrum, etiamsi quandoque illud sibi lucrifaciat alienę substantię commercio, vt dicebamus. Clarissimus Mercurialis, cui, &Delecampius subscribit, restituunt pro adstringere digerere. Minimus ego excogito Abstergere. non enim dubito in mollioribus corporibus, in quibus Butyri vsus commendatur, hanc vim commodè ipsum exercere, tùm ob Serum inclu sum diuturnitate concrescens, tùm etiam, si vetustate, aut salis consortio maiorem extergend by di facultatem sibi lucrifecerit. Illud insupèr, ani maduerto, quae summè viscida, atque pertinaciter haerentia, paruipendere conatus omnes humidi aquei, quantùm uis extergentis, vnctuosis verò statim obsequi, ob substantie familiatitatem: quod experiri licebit in liquidis Resinis, praecipuè verò in Terebintho.