Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 263
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid taleigitur nanciscatur Butyrum, praecipuè verò in pectore, &in pulmone, plus coeteris, atque valentiùs exterget; quapropter in expellenda sanie laudabat ipsum Auic. edoctus à Gal. qui Butyrum extulit, semperque magnifecit. Scrupulum interim obuium euellere nitemur, de opportuno Butyri vsu in phlegmone. Docuit pridem Gal. non tantùm oris phlegmonas hoc sor. Simpl. lo, verùm, &omnes in ore affectus phlegmonosos, postquàm fluxio restiterit, digerere pariTetr. 2. sem ter, &concoquere. Aetius fidus alioquin Galeni Sectator, saepè verò &transcriptor, oppositam nihilominùs tradere videtur theoriam. Dub. habet enim. Proindè, vbi vehemens dolor obtinet, &humores adhuc influunt, Butyro vtemur, locum assiduè illinentes. Declinat ille Butyri vsum in fluxione, hic verò fluentibus adhuc humoribus ipsum suadet. Controuersia, quae prima fronte ardua, &à nemine, quòd viderim animSolut. aduersa, non difficili componitur negocio. Sana, atque verissima est vtriusque Auctoris sententia at non ijsdem insistunt tramitibus. Curat Galenus, praeseruat Aetius.