Latin
CAP. LXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 278
Unproofread scanNot analysed yet
Minus sapit Obycius, qui coeteris posterior, neque adhuc concoquit, quid sit praedominium, &controuersa caloris opera, dubiam aduocat in tutelam. Sat igitùs quùm factum esse putem pro Seri temperatura indaganda, reliqua incunctanter prosequar. CAP. LXVI. De Seri Differentijs, Vod verissimè dicebat Seneca, nulla res est, quae non eius, à quo nascitur notas reddat, commodissimè nunc experiri nobis in Sero licebit. Praecipuas namque differentias ab suo auctore Lacte sortitur, ita vt ex probo probum, ex improbo improbum emergat.