Latin
CAP. LXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 279
Unproofread scanNot analysed yet
Conferunt proindè anni tempus, tempestiuae constitutiones, apta regio, probum alimentum, foemina valens, &reliquae tandem conditiones, quibus Lac propriam integritatem referebat acceptam: at neque improbum alios agnoscit sui latices, sortemque Lactis adamussim secundat. Pro specie, quinetiàm animalis, à quo Lac emulctum fuit, certas nanciscitur, atque specificas Serum differentias. Vt enim Lac Vaccinum, &Asininum specie differunt, etsi comum genere Lactis coerceantur, sic vtriusque Serum diuersa sub specie locatur. Ab obuia quinetiàm corporatura sumuntur Seri differentiae: aliud namquè crassum, quale Vaccinum, tenuè Asininum, mediocre verò Caprinum. Alios differentiarum fontes ministrat, &quantitas, ex qua Serum dicimus, multum, paucum, &mediocre. Sumuntur hae primùm à specie animalis, ita vt Asi ninum ex vernaculis animalibus, sit Serosissimum, minùs Caprinum, omnium minimè Vaccinum. Ab aetate Lactantis; luuenculae, &declinantes, Seri copiam, mediae aetatis exiguum prębent. Hinc est, quod primiparę, atque puerperę vberem ministrant Seri prouentum, quem tamen sensim extenuant, Caseo succedente eius in locum: non secù sac infirmior corporis habitus, dubiaque valetudo augent Seri aerarium.