Latin
CAP. LXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 283
Unproofread scanNot analysed yet
ita vt admisti Butyri non hinc tantùm euacuetur suspicio, verùm etiàm quia Butyrum coagulatur cum Lacte, Seroso dumtaxat humore per coagulationem separato, vt obseruabat Galenus. 10. Simpl. Atne infulsa obtrudant nobis peruicacia speciei diuersitatem, agè experiamur quid possit ex probatissimis Auctoribus in humano corpore. Nemo non nouit inter alimenta eorum, qui Cancrum patiuntur, praescribi Serum à Galeno. 2. ad Clau In victus vero ratione, succus prisanae abundantèr exhibendus, &Serum Lactis, Seri vsum laudabat Aetius ad imbecillos, &inedia grauiter affectos, monitus forsan ab antiquo Ruffo Ephęsio, qui in vessicae affectibus sub manu corpus alere testabatur, maxime in synecticis hoc est defectis, &quasi strigosis, quorum plurimi interest, vt ad habitiorem copulentiam quàm primum reducantur. Neque diffidit hac victus ratione posse aegrum pinguescere. Annectam, &ijs libenter Historiam I. lib. 2. Bruyerini oculati testis, omnique exceptione maioris. Noui ego, inquit, quandam puellam in Gallia Belgica Chauniaci natam, loco non paupere, quae annos tam nata sex decim, aut eo plus, solo Sero Lactis educata fuerat. alterius cuiuscumque cibarij expers. Nam, vel ipsius panis odorem ferre non poterat: quodsi in Serum. quo alebatur, vel momentum panis inie ctum fuisset, etiàm non e longiquo olfactu, mirum dictu, sed nos oculati testes verum esse affirmamus, depraehenderet. Haec prolixè referre nec pinguit, quò peruicacibus tergiuersandi omnis rescindatur occasio.