Latin
CAP. LXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 284
Unproofread scanNot analysed yet
His verò, qui obijciebant Se tenuitatem, si opposuero vinum, &carniun aquam, certissima alimenta, non ero iniurit Attamen respondemus negando sequelam pro positi Enthymematis. Tantùm enim abest, alimentum substantia tenue, &consistentia d fluens solidorum nutritioni sit ineptum, vt qu haec alitura sunt, necesse sit genuinum exue priùs substantię modum, si crassum nacta fu rint, inquè tenuem mutari; quod neque nouur nequè dubium in Peripatetica, &Medicorum Schola. Interim audio quosdam veritatem han labefactare prętextu futuri tandem operis, vt solidae, atque compactę corporis partes expectant auxilium, impossibile sit ab aqueo, quod tand cuaporat, nunquàm verò crassescit ex Philosopho, illis satisfactum iri. Respondemus euaporationem in alimento esse necessariam, ad hoc, vt in membra feratur, eodem Praeceptore; plurimùm verò interesse, moliatur ne hanc elementalis ignis, an innatus calor.