Latin
CAP. LXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 301
Unproofread scanNot analysed yet
producto qui non ebutyrato Sero intestina tan tùm obducit, atque tuetur. Vt verò Auctoris percipiatur mens, obseruo, quod nemo sanus negabit, Mesuem loco citato, solis partibus consulere, nulla operis, actionisue perpetrande animaduersione habita. Quum enim partes excretioni inseruientes puta intestina, acri vellicata humore, facultatem sollicitant, tunc consulit, ebutyrato Sero lubricitatis causam ex par2 Simpl. 12. tibus excretorijs auferre. Didicerat haec olim à Galeno. Nonnunquam verò mordicationes ex accidenti, quod salsuginosum est sanauerit, &velut melicratum, salsugo, Serum Lactis. Educunt enim secum haec nonnunquam succum mordicationem facien tem, ac mordacitatis redduntur medela; proindè, vt coetera omnia, quae abluunt, &abstergunt. Quod notabat Aetius, &recensebimus modò, Serum cap. 92 Dic ob astergendi vires ad alui deiectiones, tùm potum, tùm per clysteres iniectum assumitur. absque erosione enim abluit, ex tergitque acrimontas ab intestinis. Et Ratis, Lac autem, quod post extractionem Butyri remanet, flu xum ventris ex acumine cholere rubeae pattentibus confert: omnium euidentissimè Auicenna. Aqua Casei soluendo educit choleram adustam, &illud de quo extractum est Butyrum, est bonam solutioni cholericae.