Latin
CAP. LXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 302
Unproofread scanNot analysed yet
Si quandò verò exasperatas partes lenire, placidoque vnguine obducere sit animus, Sero non ebutyrato vtitur, ita vt intestina tunc à mordicantibus vindicentur, nunc verò instaurentur, atque muniantur. Verùm, etsi hęc Mesues menti, &verbis adeò congruant, vt qui aliam meditatur loci expositionem, veritati no dubiam inferre vim videatur, ne tamen suis causa destituatur patronis, adducam primùm Montagnanam in Schola Arabum Emeritum. Nota quod Aqua Casei est duplex, quaedam est subtilis, &dicitur Serum Caprinum, &est medicina lenitiua, &laxatiua; quaedam est grossa, &de ista facit mentionem Mes. in Cap. de A. Casei. quo modò debet pręparari. Producam tandem pro disputationis coronide Galenum, qui proprio in loco recensens commoda Lactis, haec habet. Tale Lac ad acres, &mordaces fluxiones est, vtilissimum, non abluens eas tantùm à partibus afflictis (est enim ill Id cum aqua commune) sed etiam, &corpora illinens, vt non in nuda cadat, quod defluit. Nec in hoc dumtaxat aquae praestat, verùm etiàm, quia colluit, vtpotè extergentem in se humiditatem continens, quam vocant Serum, id quod, colluit diluitque corpora. Reliquo autem, quod crassum, pingueque est, circumlinitur, non aliter, quàm pinguedo, adeps, atquè oui album, &ceratum ex eloto oleo, ceraque confectum.