Latin
CAP. LXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 303
Unproofread scanNot analysed yet
nam &haec ab acribus uboribus, seu saniebus natas mordicationes mitigant, &quòd corporibus circum linantur, ipsa naturae minimè mordacis. Quae quidèm dum nostram confirmant vberrimè senten tiam, interim Mesuem, &explicant, &fautoribus adimunt primum suae opinionis fundamen tum. Alterum verò, quod Auer. auctoritate ful. Ad 2. ciebatur, optantis in purgante pharmaco calorem, non grauiori tollitur conatu. Quicquid enim sit de attractionis modo, ne praeter chorum, illud certissimum, aliud esse medicamenta, quae purgantia, propria caliditate familiarem sibi attrahere humorem, aliud debere hęc prędominio esse calida. Attrahit Lactuca, vel Portulaca sibi congruum alimentum, conficit, augetur, semenque suo tempore profert, hęc verò opera sunt caloris, non tan en substantiae simplicitèr calidae. Cautiùs proptereà Auer. loco citato rem limitat, totamque actionem attractionis vni calori, sed proprio refert acceptam. Quapropter, neque Serum orbabitur sua vi purgante, quùm non solùm proprium habeat calorem, verùm, &substantias includat calidas, quarum suspicione, vt dicebamus, censuerint Nobiles Auctores ipsum fore prędominio calidum. Medicamenta verò, quibus vtebantur tunc Hippoc. &Galenus, si ad misero rogatus, fuisse calida, non omnia tamen inferes purgantia eius futura conditionis, quùm propositio indefinita, in materia non necessaria, vniuersalem nunquàm constituat enunciationem.