Latin
CAP. LXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 316
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXVI. De moderno Seri vsu, an conueniat in febribus, exercitatio cum Hippol. Obycio. Eclinarunt profectò ab instituta semita, qui posterius Medicinam fecerunt, &vt fit obsoluit iam laudabilis mos, si vnum, vel alterum excipias Auctorem. Non exulauit profectò Serum à Medicorum contubernio, verùm eo iure admittitur in purgationibus, quo pridem Aqua Lactis dicebatur à Mesue mater infusionum. Simplici quinetiam Serò curioseque depurato frequentissimè vtuntur, intemperiei soli, vel cum materia arcende, at exigua in quantitate, si Veterum dosi conferas. Neque hac perfrui dote liberè permittunt, quinimò reuocant primùm in controuersiam, An Serum in febribus sit ex vsu? Qui negatiuam tuentur, improbant eius operam in hectica febre, &quòd calidum medicamentum, &purgans, vbi frigida expetuntur, &purgantia, praeter quàm quòd incongrua, vitę quinetiam insidiantur. In putridis vero, pręter hostilem calorem, &ineptam, atque intempestiuam humorum turbationem, suspectum facit corruptionis promptitudo, Google tudo, aduersissima putrescentibus humoribus Hanc pollicentur, &componentium diuersitas, atque hostilitas &discordi ex congressu certa, vel Opilionibus, Seri corruptio. Quis verò tandem in breuissima, atque tutissima Ephemera aduocabit dubium, vel importunum auxilium? Nulli igitur febrium generi vtilis censendus, vel innoxius Seri vsus.