Latin
CAP. LXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 317
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc, quę partìm obijciebat H. Obycius, etsi prima fronte veritatis aliquod praeferant specimen, falsa, tamèn agnosces, si exacta examinaueris trutina. Nam quod assumunt, Serum esse calidum, &purgans, erroneum est: frigidum temperamento iam superiùs agno uimus, subdominari tamèn portiones caloris haud expertes, non negamus, quarùm indolem oculata fide abundè reuelauimus. Frigida proindè, &aquea natura habituali calori aduersatur, Dulcisque Salis commercio, pręter substantiae tenuitatem, in penitiores introducitur corporis partes, quas &alit, &temperat maximo synecticorum commodo, vt superius notabamus. Neque ea Seri praescribitur hecticis quantitas, quae purgationem promoneat: non enim sub omni dosi, &quae verè cathartica purgant; pręter id quod aestuantia vasa atque exucca menbra, familiarem succum anidissimè rapiunt. Non patiar diutiùs, quod Asininum Lac omnes iurè praeferant, captiosam, quam audio vagari hęsitantiam, quae suspectum prae coeteris ipsum reddit; quùm tamen blandissimum quisqu experiatur. Actimoniam, inquiunt, omnem habet Lac à Sero, ergò quò serosius, eò acrius, vel nitrosius: at omnium serosius Asininum, ineptius igitùr ob calidę substantię copiam.