Latin
CAP. LXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 318
Unproofread scanNot analysed yet
Pro responsione, alij non solae nitrositati acrimoniam acceptam referunt, verùm, &Butyro, quo summè indigum Lac illud credunt. Alij extensiuè tantùm nitrosius Asininum Serum praedicent, equidèm vt liberè fatear, alia ego via nodum dissoluerem. Rogatus forsàn darem, acrinioniam Lacti ob peri commercium deberi, quamquam non immemor eorum, quae superiùs de simplici lactis natura disputaui. Cautiùs tamen illationem admitterem: non enim simplicitèr quò serosius, eò acriùs Lac dicerem, verùm ad speciem contraherem. Sic Gal. felleum succum, omnium, quae in corpore animalium sunt, calidissimum quùm doceret, monet interim, quod sicut sanguis, &carnes dissimiles temperamento obtinent animalia, eadem ratione, &fel. Quo circà calidissimorum fel, &aliorum quoque animalium fel excellere necesse est. Quapropter nec mirùm, quod aliàs animaduertebat, tantùm esse in vrinis, quantùm in animalibus bilis diuersitatem, Maior igitur serositas, si conuincet maiorem acrimoniam, quod tamèn nec iuratus deponerem, hoc tantùm faciet eadem in specie, non autèm in diuersis adinuicem collatis.