Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Perfectio igitur illi competet, quòd erat sub esse imperfecto, existebat tamen, hoc autem est alterari, vt mox dicemus. Proinde nomen perfectionis in definitione allata aequipollet eminenti, atque summum ad apicem euectae alterationis. In super eiusdem Philosophi testimonio loco citato Reliquum est autem dicere contiguas species quascumque dictae virtutes operantur ex subiectis Natura constantibus iam; est itaque calidi quidem concoctio. Omne si quidem, quod aduenit actu iam existenti, accidens est, nromouebitur igitur à calore noua in formam ccidentalem. Galenus mille in locis coctio3. de FN. 7 iem alterationem dicit, ita vt, si per coctionem vertitur sanguis in Lac, solam patiatur alterationem, non veram substantiae mutationem. Quae tamen, &si acutè disputata, parùm consentire videntur sensui, rationi, &Auctorum placitis, Qui confert sanguinem cerebri ministerio summè refrigeratum in cordis subsidium cum Lacte quouis, diuersum esse fatebitur, totumque iam subiectum nomenclaturam amisisse, atque definitionem. Improuida proinde fuisset Natura, quae tanto discrimine necessarium commitebat ministerium remoto membro, quòd vici. nae, atque incumbentes mammae absoluere valebant. Motus praeterea non differt à termino, sed terminus est assimilatio sanguinis continentium partium substantiae, ergo Lactificium non alteratio, sed transmutatio. Simili quin etiam medio conuincam eos, qui coctionis praetextu Lac relegant à mutatione substantiali: huic namque semper addictus fui sententiae, veram, &legittimam coctionem terminari intrinsecè in substantiam, ni tamen malo fato motum distinguas à termino, formam à fine in naturalibus. lus nobis dicat Aristot. Finis autem, his quidem, scilicet coctis, Natura est Naturam autem, quàm dicimus, vt formam, &substantiam. Hisstatim annectam, vel eiusdem Philosophi consilio, à fine omnia nuncupare aequum esse, sed coctionis finis est forma substantialis, igitur totum hunc coctionis progressum, non alterationem, sed mu tationem dicam ad formam substantialem. Sic excitatus extremum iaciam telum; si mixti generatio, &si qualitatibus actiuis medijs peragatur, est mutatio substantialis, igitur, &coctio eius species à calore innato formam nanciscetur essentialem. CAP. XIV. III 1 -1 Coctionis Natura, eiusque Aristotelica definitio explicatur, &defenditur. On impurtunum forsan erit in re tàm graqui parùm immorari, quò breuiter reserata coctionis Natura, &Lactis venemurindolem, &allatis satisfiat argumentis. Ve In Prasat. rauit concoctionis notitia multùm, diuque Philosophantium ingenia, si credimus elegantissimo Celso ita vt nutante adhuc Philosophia, visafureit Erasistrato sola attritio, Plistonico Praragorae Discipulo, atque Empedoclis asseclae putredo, Hippocrati victoria per calorem, aemulis verò deductio quaedam crudi assumpti nullatenus immutati. Has quidem opiniones, &si pugnantes, si quis per ocijum velit ad bonam. reducere frugem, non repugno. Illud tamenratum, vel Philosophi testimonio, coctionem, &incoctionem esse species generationis, &cor ruptionis, quòd notabat Alex. in comm.