Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quum dixisset de generatione, &corruptione in vniuersali, reliquum, inquit, est species dicere consequentes ad ea, quae dicta sunt, ad generationem scilicet, &corruptionem, Mirum interim alicui videri posset, cur si nomen coctionis commune est, diui sio definitionem praecessit? Hanc difficultatem superauit M. Alb. dicens, nomen coctionis comune quidem esse, verùm ad vnum, neque vniuocè dici de diuidentibus, sed per priùs, atque posteriùs, quòd etiam animaduertebat oculatissimus Bonamicus. Ita vt ex dictis colligam, quam definiet mox Arist. coctionem, hanc esse speciem generationis, eique primùm, ac potissimùm deberi, quae terminatur in speciem, atque substantiam. Audiamus ipsum loquentem. Concoctio, inquit, est perfectio à Natura, &proprio, calido ex oppositis passiuis, haec autem sunt propria vnicuique materia. Obiter notabo, me non desinere mirari perspicacissimum alioquin Argenterium hic caecutire, vnde lucem mutuare debebat. Repudiat prolatam ab Aristot. concoctionis definitionem, quòd simillima mixti generationi sibi videatur; Admittam ego similitudinem, at hinc eliciat generis communionem, non identitatem. Verùm hac post habita remora, cursum prosequamur.