Latin
ANISTRI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 52
Unproofread scanNot analysed yet
&aqueus, proindeque vaporosus, suauis, tactui conueniens, ac bene contemperatus: meruit tamen à potenti qualitate talem denominationem, quae qualitatum in motem intenditur quandoque atque remittitur. Tactum igitur semper afficit, secus vel sensilis qualitas non sentiretur, vel à substantia secessisset. At verò propriae qualitates à substantijs separari nequeunt, vti sanè nec facultates. Gal. auctore. Mutationem hanc tactu discernes in sanis, &febrientibus, a Pueris, &Iuuenibus vigentibus, &declinantibus, vigilantibus, &dormientibus, sanguineis, &exanguibus. Cominùs intuere naturalem animalium calorem, cui coctionem demandari iam conuicimus hic non mentis, sed eius propalabitur ope, quem negare, nedum summa impudentia est, verùm sensus poena plectendum. Calent dum viuunt animalium corpora, neque si cordi hoc acceptum referas, cuitabis censuram. Est enim innati caloris, velut fons, &qui ab hoc effluit calor, spiritu, &sanguine deuehentibus, ingenitus dicitur, omnium coctionum praecipuus opifex. Proprio quin etiam tepent partes calore, ita vt nullum habitualem inuenias, qui sensum non afficiat. Egregiè profectò haec docuit Gal. 2 Nam in sanguine, de F. F.