Latin
ANISTRI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 53
Unproofread scanNot analysed yet
3 qui in venis est, absque cordis calore, tepida quaedam caliditas insita est, &propterea etiam in iecore. Cor verò quasi quendam ignis focum animalia sortita sunt: sine corde enim sanguineorum animalium calor persimilis caliditati est, quae in domibus aestatis tempore sentitur. Congruunt haec ijs, quae alibi professus est, calor natiuus cordis calori reliquarum de VIPI partium similis non est, cum id feruere semper sit opus, reliquis partibus sat sit, si non sint frigidae. Talia agnoscit, &praedicat Auctor, alioquin parcissimus in laudibus cordis, cuius tamen nexui vt adnataram partium vitam Aristot. refert de Inc. Alacceptam, sic caliditati functionem omnem, vel posthabitis membris. Non grauatè referam duos Praeceptoris locos, quibus disputatio tota illustrabitur, finemque adipiscetur. Alimen2. de P. Al. tum, inquit, omnibus ex humido, &sicco suppeditatur, quorum concoctio, &mutatio, non nisi per caloris vim agitur, sit vt alia omnia, quam stirpes etsi non alia de causa, tamen ob eam rem principium caloris naturale habeant necesse est. Idque ipsum partibus, sit pluribus accomodatum, quemadmodum cibi conficiendi administrationes. Alibi verò aude Inne. rea haec tradidit dogmata. Omnes autem particuSen. c. 2. lae, &totum corpus animalium habent quandam caliditatem naturalem, quapropter viuentia quidem videntur calida, morientia autem, &priuata vita contrarium: ne cessarium autem esse caliditatis huius principium in corde sanguinem habentibus, exanguibus verò in proportionali, conficiunt enim, &concoquunt naturali calidi alimentum omnia, maximè autem, quòd principalissimum. Quapropter alijs quidem partibus in frigidatis remanet vita, eo autem, qui in hoc corrumpitur omninò. Quia hinc principium omnibus dependet caliditatis, &anima tamquàm ignita in ijs particulis, exanguium quidem in proportionali, in corde autem sanguine praeditorum, utcesse est igitur simul vitam existere, &calidi huius conseruationem, &vocatam mortem esse huius corruptionem. Hactenus, ni fallor, conuicimus calorem, qui in animalibus coctiones absoluit, non esse accidens, verùm ingenitum, substantiam, eamque necessariò sensum afficientem