Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter tempestiuum iam est, vt argumenta, quae illud conuincere nitebantur pro virili diluamus. Petebatur primum, ex Galeni aucto. ritate, leuissimam tribuentis sanguini mutationem, vt Lac fiat; hinc eliciebant, quod quum maiores debeantur apparatus introductioni for mae substantialis, passum fuisse sanguinem solam alterationem. Respondemus eam iam factam fuisse mutationem, quae nomen, atque definitionem rei variauerit, aliamque iam esse substantiam, quicquid natura conatus impenderit. Illud verò, ολιγίστην, etsi mutationi debeatur, suspicabitur fortè aliquis non iniuria, &naturae facilem laborem, &temporis praeferre breuitatem.