Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 64
Unproofread scanNot analysed yet
At minimè dubito, totum illic esse Galenu in suadendo foetum, vti debere Lacte materno; proferam ipsum loquentem. Ac sanguine quidem dum adhuc in vtero gestamur ali nos constat: ex sanguine verò Lac gignitur, exiguam in mammis mutationem adeptum, quare qui matris Lacte pueri aluntur, ij iam non solum consuetuo, verùm etiam maximè propriò vtuntur alimento. Vbi vero exprofesso rem considerat, atque tradit, Lac dicit cibum, exacte confectum, plurimosque huic opificio substituit auxiliares, fontis caloris viciniam, confecti sanguinis commoditatem, vasorum circuitus, thoracis motum; ita vt ex naturae apparatu, conuincat difficultatem assumpti operis. Quod verò ex Aristotelis dictis in Probb. sumebant probationis argumentum, ijsdem refellitur artibus: Siquidem ex loco non proprio, librisque exotericis potiùs quam acromaticis, inculpabilis non elicitur probatio praesertim quum proprio loco coctionem speciem constituerit generationis misti, quod superiùs adduximus: Ad tertium respondemus, nomen perfectionis propriè, &per se competere formae substantiali, quae complet particularem materiae potentiam, omnesque statim inducit gradus perfectionis, quantùm tolerant organa. Sic natus mox catulus perfectam sortitus est facultatem videndi, quam quam imperfecti oculi actum secundum remorentur. Quartum argumentum ex verbis Philosophi, includit aequiuocationem à simpliciter ad secundum quid.