Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 63
Unproofread scanNot analysed yet
Dato enim quod controuerteret Galenus, in formatione foetus, coctionem solùm fieri in subiectis natuta constantibus, non tamen inferes hanc esse alterationem; quia coctio est particularis generatio, quae acristiam materiae particularis determi nat. Ad formam argumenti; quod aduenit enti in actu accidens est, transeat; etsi propositioni sua debetur distinctio. Sed coctio aduenit enti in actu, negatur: Coctio namque est motus, cuius subiectum est ens in potentia ad nouam formam, quamquàm &alimentum, &corpus alen dum alia ratione sint entia in actu. Quod po-Ad 5. stremò adducebatur ex Galeni verbis facilè tollitur. Nomen etenim alterationis allatis in locis aliter sumitur, quam à Philosophis, illudque 8. Chat. sit argumento, quod &nobis tutelae, quoniam sub hoc genere alterationis, &coctionem, &nu titionem ex aequo ipse constituit. NECIY CAP. CAP. XXI. Lactis efficiens causa, atque sinis assignatur, Problemata non nulla enodantur. Vod si patitur sanguis euasurus in Lac substantialem mutationem, promouebitur profectò ab innaro mammarum calore, cuius energia, indefessamque vim curiosus naturae indagator iurè mirabitur.