Latin
LACTIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 7
Unproofread scanNot analysed yet
At elegantissimus Fernelius sanguine hunc explodit, eiusque damna adamussim adeò prosequitur, vt suspicio degeneret in superstitionem. Quis proinde inter pugnacissimos Gallos impunè medium se constituet? Equidem nemini dubium esse reor muliebre corpus ob inertiam, &frigiditatem plurimis scatere ichoribus, &cruditatibus, quae si quandò loco dimoueantur, fiunt alterius sortis: Quilibet namque humor motus deterior est seipso quiescente. Quod si perturbatione quadam excernatur vim infert, &si statis quibusdam temporibus natura propel lat; Quod egregiè prosequebatur Hippoc. At verò mulier, quum vtero gerit à mensibus non procedentibus proptereà non dolet, quod sanguis non conturbatur, vt sit quando aceruatim singulis mensibus prorumpit, sed procedit sensim, &modicè. Neque verò illud existimes, &si affatìm erumpant reseratis per anastomosin vteri venis, non congeri; inclinante praesertim mense, quod &spinae aestus, lumborum grauitas, ventris turbatio, caeteraque praesudia abundè indicant, verùm statarios, atque compressos putrescendi certam hinc sibi adiungere ansam; quod praemonuerat Auctor lib.