Latin
LACTIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 8
Unproofread scanNot analysed yet
de Natura Pueri Humecta, ac compressa à se ipsis concalescunt, &breui à calore valdè exusta putrescunt. Meminisse insuper oportebat non attrahi menses ab vtero, verùm prae molestia à partibus expelli. Quis verò sibi fingat muliebre corpus omni impuritate nudatum? Proinde quum facultas releget huiusmodi toedia in corporis cloacam, malè consultum iri foetui putarem, si suspecto sanguine aleretur, &quem inclusus repudiauerat, exclusus tandem admitteret. Hanc igitur difficultatem, quae diu multumquè vexauit hominum ingenia diluisse mihi visus fuit Auenzoar aequiuocationis nota sublata. Et nutrimentum, inquit, Embryonis est ex sanguine, qui descendit ad vuluam, &quia nominauit Galenus illum sanguinem menstrualem, putauerunt aliqui sapientes nutriri embryonem à sanguine menstruali, sed non est ita. Galenus tamen sequitur vestigium, &consuetudinem Graecorum, qui vocant omnem sanguinem descendentem ad vuluam menstrualem. Attrahent proinde mammae sanguinem per gastrica vasa, verùm illum defoecatisdic catissimum, non secus ac in posterùm euidentibus axillarium, &iugularium riuulis, propriae consulent vbertati; Sic omnes, ni fallor, resecantur ambages. CAP. V.