Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 70
Unproofread scanNot analysed yet
Possem, Lac sanguine calidius dicere, ob actualem, atque maiorem calidarum partium praesentiam. Non impedior, quin sanguinem frigidum dicam, consentiente Auctore lib. de corde, Sanguis von est natura calidus, neque enim alia aqua, sed calescit, Non per se calidum diceret Aristotel. verùm Lac, &sanguinem amborum quidem comunia, &aquae, &terrae, magis autem, vt plurimùm terrae: Verùm satiùs duxi speciosas technas reuelare, quàm eminùs dissimulare; praesertim quum pura, putaque lateat aequiuocatio in assumptis ab aduersario. Opponebat, Lac frigidius est sanguine, ergo fit à minori calore, igitur per incoctionem. Transeat antecedens, dum interim haec meditor pro distinctione consequentis. Conparantur in genere partes inter se, &hoc, vel quo ad temperiem, vel ad operari, vel in specie conside ratur pars singula respectu sui operis. His positis, si compares temperiem iecoris, &mamarum, admittam forsan iecur sanguineum exanguibus mammi calidius esse; vtręque tamen partes, etsi dispari temperie, aequè tamen satisfaciunt iniun ctis sibi officijs, ita vt non minùs concoquant mammae frigidiores, quam iecur ijs calidius.