Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 71
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò pars singula consideretur respectu proprij operis, vt iecur respectu sanguinis, &mammae lactis, quae propria acceptio est, tunc dicimus, &coctionem, &incoctionem fieri ab hac, pro innati caloris robore, vel imbecillitate. Sic Aletandet docebat, si in vniuersali generatione fiat huiusmodi actiuarum imbecillitas in toto, est in putredinem mutatio. Si sit actiuarum potentiarum imbecilitas, in partibus, inquinationem fieri, &cruditatem. Ad formam igitur Argumenti, etsi negate possem primam illationem, quantum ad genericum illud operari, quod ab vtrisque paribus viribus, si non ad pondus, saltem ad iustitiam adamussim peragitur, distinguam tamen vberioris doctrinae gratia; vel enim membra compatantur adinuicem, quo ad temperiem &in hoc sensu admittitur illatio, vel quo ad specificam operationem, sicque negatur tamquàm falsaHinc tandem corruit, quod secundò infertur, igitur lactificium fit per incoctionem.