Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc videre est Nutricum vrinas crassiores, nonnunquam verò, &copiosiores, dum inculpato hoc emunctorio, soloque superstite, consulit natura prolis indemnitati: non secus verisimile est refluere seminis excrementa post absolutum opus, perque vretera in vessicam praecipitari. Sic prouida depurat, &altionis, &constitutionis insignia primordia. CAP. XXIV. Euadere calidiora, quae concoquuntur. Ocebat insuper Summus naturę Inter4. meteor, pres, Necesse esse, vt quae concoquuntur, sint crassiora, atque calidiora. Vtraeque desiderantur conditiones in Lacte. Conuincunt profecto experimentum, &ratio, vt iam retulimus, moxque ex professò disputabimus, Lac esse frigidum verùm proximus noster conatus egregiè fulcit aduersarij opinionem. Etenim si à Tubit, dominante calore talis absoluitur coctio, sequiSole tur velimus, nolimus, Lac abundè calidum Thom. à iam euasisse; orta namque suis attestantur prinVeiga. 1. de Dur. cipijs. Difficultatem hanc declinat Doctissimus seb. Thomas à Veiga, verùm praedicans euentum ex parte caloris, nisi impediatur separatione partis calidioris inter coquendum, vel remissioriConfutatio. bus concoquentis viribus. Fuga haec est, non quaesiti solutio; etenim necessarium est, qualibet etiam acri remota parte alimenti, vel debili operante calore, dummodo potis sit coctionem absoluere, coctum euadere semper calidius.