Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 74
Unproofread scanNot analysed yet
Curiosa equidem dubitatio, &quae prima fronte propositum conuincere videatur. Non difficili tamen opera nodus hic dissoluetur, si reuocemus in memoriam, non ea expeti tertiae coctionis excrementa, quae cuiusque sensibus euidenter exponantur. Colligitur equidem ferosum in partibus excrementum, quod facultas per transpirationem dissoluit; quo insensili perflatu, etiam crassioris substantię nonnihil excernitur. Ab hoc recremento, tùm pilis originem, tùm verò ijs, quae circa omnium cutim coaceruantur sordibus, assignabat Galenus. Quare alimentum, quod cedit in mammarum substantiam, vix perceptibili scatet excremento, quod verò redundat, alia via defaecatur. Huic equidem operi purissimus sanguis à natura destinatur, qui varijs circuitibus, diuturnaque mora vberrimmum cordis experitur beneficium. Succedit Thoracis motus, in defessaque arteriarum pulsatio, quibus stimulis excutit si quod confluebat extranei. Hoc apparatu instructus, subit tandem mammarum elaborationem, si quid verò peruicacis, vel impuri coctioni superest, hoc omne patulis venarum meatibus per renes expurgat.