Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 82
Unproofread scanNot analysed yet
defectu modicè calidis nos vti debere; Atque sit vt dictum est ex alefaciunt, nullamque insignem adiunctam hibent siccitatem, Lacts procretricem habere facultatem, meritò dicta sunt. Verùm, &numero sunt per quàm exigua, neque enim profectò facilè inuentu est, quod propositam in temperie sortitum sit mediocritatem. Capite verò sequenti. Siquidem, quae non desiccant, &modicè excalefaciunt, 1. de Tem, Lact. generando vtilia sunt. Temperiem lactis c. vit. euidentiùs conuincunt ex ijs, quę alibi docebat humidissima, frigidissimaque in corpore pituita est, calidissimus sanguis; Quod si Lac mediat inter hęc, tepidum igitur erit, atque temperatum. Verùm si à pituita longiùs abest, propriùs verò accedit ad sanguinem, necessario igitur non temperatum, verùm calidum constituendum. Prodit; &dulcedo calorem, quem sibi ex sanguine lucrifecit, praeter id, quod non ignobilis eius pars in Butyrum iam cessit. Lac denique multùm, ac facillimè nutiit, &bonos facit humores, caliditatem igitur, non solùm in corpore augebit, 2. Aphi. verum non dubiae caliditatis erit particeps. His inquam freti non dubitabunt opposita dilue4 Meteor. re. Ac primùm obijcient, Aqueum, &Terreum dici Lac ab Aristot habita semper ratione ad mistum. Sic enim, quae globum in habitant, ijs abundant necessariò elementis, secus sanguis quin etiam esset frigidus, qui ab Aristot. loco citato ponitur sub eodem censu. Altera auctoritas ex Galeno, vt mox dicebant, contrarium, potiùs conuincit, neque omne exangue simpliciter frigidum concedent, verum cum eodem Galeno proprio in loco, omne exangue frigidius dicent sanguine praedito.