Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 83
Unproofread scanNot analysed yet
Illud verò mutari ad contrariam naturam duplicem habet significationem arguentibus parùm commodam; &primùm alimentum alendae substantiae est contrarium, ac proinde sanguis mammis, atque Lacti: Non igitur secedet sanguis in contrarium, tùm propter feruorem, tùm propter redundantiam, vires immutantis excedens. Neque insuper alterari poterit sanguis ad contrariam naturam, quam reliquit, &quae necessaria est ad Lactis generationem, quum ex miti, &naturali, factus iam fuerit praeter naturam, feruens, atque insuper exuberans: ita vt non sola qualitate, sed &quantitate membri vigorem oppugnet. Suspicabuntur tandem mendum in contex. 4. Simpl. qui enim fieri potest, vt longum sit interuallum caliditatis inter corpus temperatum, &Lac, calidum, vel temperatum conuincunt eiusdem Auctoris placita? verisimile igitur est amanuensi particulam excidisse negatiuam, sicque restituendum. Itaque Lac vniuersum à modicae caliditatis corpore non longo interuallo relinquitur.