Latin
CAP. XXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 84
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. Sedatur controuersia, satissit argumentis. Nceps, satisque inuoluta difficultas non enerui obijce aduocat conatus omnes eruditionis, &valetudinis in beneficium, Aequum proinde erit ad quaesiti notitiam Galeno vti consultore, qui alicubi haec docebat. Ergo ad querentem, cuius sit temperamenti homo, Equus, Bos, Canis, aliudue quodlibet, non est absoluto sermone respondendum: non enim fieri potest, vt qui ad ea, quae multis modis sunt dicta, &inter se diuersa, vno modo respondet, non coarguatur. Quapropter satiùs erit nobilis Auctoris ductu negocium hoc absoluere, quam elati animi confidentia turbare. Corporum vnum quodque, inquit, aut calidum, aut frigidum, aut humidum, aut siccum, &apparet interim quidem ex sua natura, interim aduentitia qualitate assumpta. Illud primariò tale, hoc verò ex accidenti dicimus. Eius quod ex sua natura, aliud actu, aliud potentia. Primum, num, vel excessu tale, vel absolutè dicitur, quod solis competit elementis, hoc autem dicimus ad vniuersam respicientes naturam. Sin autem comparemus ad aliquid, vel ad quoduis obuium, vel ad symetrum generis, aut speciei.