Latin
CAP. XXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 97
Unproofread scanNot analysed yet
At quoniam non absque nota difficultatem declinarem, aggrediar ea lege, vt liberum cuique sit, vel aliorum, vel meas amplecti descriptiones, si non exactas definitiones, quae tamen, nec accidentia includant, &substantiam definiendam certam sibi as sumant. Nam etsi, neque voluntas, neque ocium mihi suppetat aliena censurandi, Meletij tamen definitionem, quam clarissimi Viri extollunt, penitùs reprobo, non solùm quòd Lac, menstruum concictum dixerit, hoc enim abundè superiùs explosimus, verùm etiam, quia ipsum quid accidentibus deturparit, dum libuit agglomerare in mammis dealbatum. Quid si nigrum Lac obseruassent in Ponto cum Plinio? quamquàm fabulosum hoc sit Costaeo, fide non indigno, si quid adduceret praeter arbitrium. Animaduerto insuper, aliud esse humorem hunc definire, pro vt est partis alimentum, aliud si prolis attendas beneficium; secus verò, nec proximum, puto congrueret genus, nec praecipuus quoque finis; non enim verisimile est naturam tato tempore aberrare cum animalis dispendio, nisi foetus sibi proponeret alimoniam.