Latin
CAP. XXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 98
Unproofread scanNot analysed yet
Si quę ras igitur quid sit Lac illud, quo mammae aluntur, dicam, est humor alimentarius ex sanguine manmarum repare concoct, proprij alimenti in gratiam, Acta agerem, si partes allatę definitionis sumerem explicandas, illud sat est, complecti hanc proximum alimentum mammarum vtriusque sexus. Nam si quandò affluant masculi vbera Lacte, vt fieri nonnunquam certis testimonijs supra probauimus, hoc tanquam rarum, atque monstruosum à definitione exulare censemus. Ea namque certitudo in rebus naturalibus expe titur, quae ijs saltem nitatur, quae vt plurimùm fiunt; quod verò insuetum, atque monstrosu, materiae sequitur conditiones, praestantissimo interim fine orbatum, praeterque naturae institu tum. Patietur forsan curiosus veri indagator talem assignari definitionem reconditi mamarum alimenti, at verò nec diutiùs tolerabit, si purissimi Liquoris sensui se obijcientis propalare differam essentiam. Huic ergo vt fiat satis, dicam, Lac est sanguis concoctus in mammis foeminarum, quae intra se animal generant ad sobolis alimoniam. Sin haesiter aliamuè expostulet, in promptu erit. Lac est postgenitus humor, atque redundans ex sanguine mutato mammarum calore gratia prolis. Vt verò &delicatis, &helluonibus fiat satis, tertiam subnectam, Lac est vtilis superfluitas ex confluo sanguine concocto in mammis foeminarum viuipararum ad soetus nutritionem. Haec de Lactis definitione sat dicta sunto. CAP. XXXI. Lactis dotes inuestigantur, ipsumque esse alimentum. Nuerisimile prorsùs videbatur substantiam tot naturae laboribus partam, tantoque molimine fabrefactam, nobiles non reseruari in vsus, quos vt explicem iam tempestiuum videtur. Lac igitur, &alimenti, &medicamenti praeclaras obtinet detes, posthabito mangonio, neglectaque mechanicatum industria. Constanti namque Antiquorum iudicio, praecipuè verò* Euryphontis, &Herodoti, Lac cibis relilib. de Suc.