Latin
10.1 to 10.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 10.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
VERBA IPSAPRO phetae quae exponenda susce pimus haec sunt. N principio creauit Deus coelum &terram: terra autem erat inanis &uacua, &tenebre erant super faciem abyssi, &spiritus domini ferebatur super aquas, &dixit Deus fiat lux, &facta est lux, &uidit Deus lu cem quòd esset bona, &diuisit lucem à tenebris, appellauitque lucem diem &tenebras noctem, factumque est uespere &manedies unus. Di xit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum, &diuidat aquas ab aquis, &fecit Deus firmamentum, diuisitque aquas quae sub firmamento ab his quae erant super firmamentum, &factum est ita: Vocauitque Deus firmamentum coelum, &factum est uespere &mane dies secundus. Dixit uero Deus congregentur aque quę sub coelo sunt in locum unum &appareat arida, &factum est ita &uocauit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellauit maria, &uidit Deus quod esset bonum, &ait germinet terra herbam uirentem, &facientem semen &lignum pomiferum facientem fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, &factum est ita. Et protulit terra herbam uirentem &facientem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, &habens unumquodque sementem secundum speciem suam, &uidit Deus quòd esset bonum, &factum est uespere et mane dies tertius: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli &diui dant diem ac noctem &sint in signa &tempora &dies &annos ut luceant in firmamento coeli, &illuminent terram, &factum ita, fecitque Deus duo luminaria ma gna, luminare majus ut praeesset diei, &luminare minus ut pręesset nocti. Et stellas, &posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, &praeessent diei ac nocti. Et diuiderent lucem ac tenebras, &uidit Deus quòd esset bonum, &factum est uespere &mane dies quartus. Dixit etiam Deus, producant aquę reptile animae uiuentis &uolatile super terram sub firmamento coeli: Creauitque Deus cete grandia &omnem animam uiuentem atque motabilem quas produxerant aquę in species suas, &omne uolatile secundum genus suum, &uidit Deus quòd esset bonum, benedixitque eis dicens. Crescite &multiplicamini &replete aquas maris auesque multiplicentur super terram, &factum est uespere &mane dies quintus.