Latin
10.5 to 10.7
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 10.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit quoque Deus producat terra animam uiuentem in genere suo, iumenta &reptilia terrae secundum species suas, factumque est ita, &fecit Deus bestias terrę iuxta species suas, iumenta &omne reptile terrae in genere suo, &uidit Deus quod esset bonum. &ait: Faciamus hominem ad imaginem &similitudinem nostram, &pręsit piscibus maris &uolatilibus coeli &bestijs uniuersae terrae omnique reptili quod mouetur in terra, &creauit Deus hominem ad imaginem &similitudinem suam ad imaginem Dei creauit illum. Hactenus exponendum Mosem suscepimus. Totam autem expositionem in septem libros siue tractatus partitus sum, potius ut imitarer Basilium &Augustinum quàm propterea quòd hac crebra distinctione quasi interiungens legentis intentio recreatur. Accedit quod cum septem sint expositiones septem libris digestę sin gulique libri septem capitibus diuidantur septem creationis diebus omnia responduaent. Factum item à nobis ratione congruentissima, ut quemadmodum septima dies apud Mosem sabbatum est &dies quietis: ita expositio quaelibet nostra septimo semper capite in Christum deriuetur, qui &finis est legis, &nostrum est sabbatum, nostra quies, nostra foelicitas. IOANrandulae, de mundo elementari, Libri primi, Expositionis primae