Latin
104
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 104
Unproofread scanNot analysed yet
10 Per canem nihil aliud intelligit Zoroaster, quàm partem irrationalem animae &proportionalia, quod ita esse uidebit, qui diligenter dicta omnia expositorum considerauerit, qui &ipsi sicut &Zoroaster aenigmaticè loquuntur. 11 Dictum illud Zoroastris, nec exeas cum transit lictor, perfectè intelligetur per illud Exodi, quando sunt prohibiti Israelitae exire domos suas in transitu angeli interficientis primogenita Aegyptiorum. 12 Per Sirenam apud Zoroastrem nihil aliud intelligas quàm partem animae rationalem. 13 Per puerum apud interpretes nihil aliud intelligibile quàm intellectum, 14 Per dictum illud Zoroastris, ad huc tres dies sacrificabitis, &non ul tra, apparuit mihi per Arithmeticam superioris merchiauè illos computandi dies esse, in eo dicto expresse praedictum aduentum Christi. 15 Quid sit intelligendum per capras apud Zoroastrem, intelligit quile gerit in libro Bair quae sit affinitas capris &quae agnis cum spiritibus. Conclusiones Magicae numero XXVI. secundum opinionem propriam. 1 Tota Magia, quae in usu est apud Modernos, &quam merito exterminat ecclesia, nullam habet firmitatem, nullum fundamentum, nullam ueritatem, quia pendet ex manu hostium primae ueritatis, potestatum harum tenebrarum, quę tenebras falsitatis, malè dispositis intellectibus obfundunt. 1no 2 Magia naturalis licita est, &non prohibita, &de huius scientiae uniuersalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas conclusiones secundum propriam opinionem. Magia est pars practica scientiae naturalis. 4 Exista conclusione &conclusione paradoxa dogmatizante 47. sequi tur, quod Magia sit nobilissima pars scientiae naturalis. Nulla est uirtus in coelo aut in terra seminaliter &separata, quam &actuare &unire magus non possit.