Latin
105
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 105
Unproofread scanNot analysed yet
6 Quodcunque fiat opus mirabile, siue sit magicum, siue cabalisticum, siue cuiuscunque alterius generis, principalissime referendum est in Deum gloriosum &benedictum, cuius gratia supercoelestes mirabilium uirtutum aquas super contemplatiuos homines bonae uoluntatis quotidiè pluit liberaliter. 7 Non potuerunt opera Christi, uel per uiam Magiae, uel per uiam Cabalae fieri. 8 Miracula Christi non ratione rei factae, sed ratione modi faciendi suae diuinitatis argumentum certissimum sunt. Nulla est scientia, quae nos magis certificet de diuinitate Christi, quàm Magia &Cabala. Quod Magus homo facit per artem, facit natura naturaliter faciendo hominem. Mirabilia artis Magicae non fiunt nisi per unionem &actuationem eo