Latin
108
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 108
Unproofread scanNot analysed yet
Prima est scientia, quam ego uoco Al phabetarię reuolutionis, correspondentem parti philosophiae, quam ego philosophiam catholicam uoco. Secunda, tertia &quarta pars est triplex Merchiana, correspondentes triplici philosophiae particularis, de diuinis de medijs &sensibilibus naturis 3 Scientia quae est pars practica Cabalae, practicat totam metaphysicam formalem &theologiam inferiorem. 4 Ensophnon est alijs numerationibus connumeranda, quia est illarumm numerationum unitas abstracta &connumerata, non unitas coordinata5 Quilibet Hebraeus Cabalista secundum principia &dicta scientiae Ca balae, cogitur ineuitabiliter concedere de trinitate &qualibet persona diul na, patre, filio, &spiritu sancto illud praecisè sine additione, diminutios ne aut uariatione, quod ponit fides catholica Christianorum. Corrolarium. Non solum qui negant trinitatem, sed qui alio mode eam ponunt, quàm ponat Catholica ecclesia, sicut Arriani, Sabelliani, &similes, redargui possunt manifestè si admittantur principia Cabalae. 6 Tria magna Dei nomina quaternarij, quae sunt in secretis Cabalista rum per mirabilem appropriationem tribus personis trinitatis ita debere attribui, ut nomen sit patris, nomen sit filij, nomen sit spi ritussancti, intelligere potest, qui in scientia Cabalae fuerit profundus. 7 Nullus Hebraeus Cabalista potest negare, quod nomen lesu, si eum se cundum modum et principia Cabalae interpretemur, hoc totum pręcise &nihil aliud significat, id est Deum Dei filium patrisque sapientiam per tertiam diuinitatis personam, quae est ardentissimus amoris ignis, naturę hu manae in unitate suppositi unitum. 8 Ex praecedenti coclusione intelligi potest, cur dixerit Paulus: Datum esse lesu nomen, quod est super omne nomen, &cur in nomine Iesu dictum sit, omne genu flecti, coelestium, terrestrium, &infernorum, quod etiam est maxime Cabalisticum, &potest ex se intelligere, qui est profundus in Cabala. 9 Si qua est de nouissimis temporibus humana coniectura, inuestigare possumus per secretissimam uiam Cabalae futuram esse consummationem seculi hinc ad annos quingentos, &quatuordecim, &dies uigintiquinque 10 Illud quod apud Cabalistas dicitur illud est sine dubio, quod ab Orpheo Pallas, a Zoroastre paterna mens, à Mercurio Dei filius, à Pythagora sapientia, à Parmenide sphaera intelligibilis nominatur. 11 Modus quo rationales animae per archangelum Deo sacrificantur, qui à Cabalistis non exprimitur, non est nisi per separationem animae à corpore, non corporis ab anima nisi per accidens, ut contigit in morte osculi, de quo scribitur praeciosa in conspectu domini mors sanctorum eius. 12 Non potest operari per puram Cabalam, qui non est rationaliter intellectualis. 13 Qui operatur in Cabala sine admixtione extranei, si diu erit in opere, morietur ex binsica, &si errabit in opere aut non purificatus accesserit, deuorabitur ab Azazele per proprietatem iudicij.