Latin
109
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 109
Unproofread scanNot analysed yet
14 Per literam Scin, quae mediat in nomine lesu, significatur nobis Caba listicè, quod tum perfectè quieuit tanquam in sua perfectione mundus, cum lod coniunctus est cum Vau, quod factum est in Christo, qui fuit uerus Dei filius &homo. 15 Per nomen lod, he, uau, he, quod est nomen ineffabile, quod dicunt Ca balistae futurum esse nomen Messiae, euidenter cognoscitur futurum eum Deum Dei filium per spiritum sanctum hominem factum, &post eum ad perfectionem humani generis super homines paracletum descensurum. 16 Ex mysterio trium literarum, quae sunt in dictione Sciabat, id est possumus interpretari Cabalistice tunc sabatizare mundum, cum Dei filius sit homo, &ultimo futurum sabbatum cum homines in Dei filium regenerabuntur. 17 Qui sciuerit quid est uinum purissimum apud Cabalistas, sciet cur di xerit Dauid: Inebriabor ab ubertate domus tuae, &quam ebrietatem dixerit antiquus uates Museus esse felicitatem, &quid significent tot Bacchi apud Orpheum. 18 Qui coniunxerit Astrologiam Cabalę, uidebit quod sabbatizare &quiescere conuenientius fit post Christum die dominico quàm die sabbati. 19 Si dictum illud prophetae, Vendiderunt iustum argento, Cabalisticen exponamus, nihil aliud nobis significat quàm hoc scilicet, ut Deus redem ptor uenditus fuit argento. 20 Si interpretationem suam aduerterint Cabalistae super hac dictione quae significat tunc, de trinitatis mysterio multum illuminabuntur. 21 Qui coniunxerit dictum Cabalistarum dicentium quod illa numeratio, quae dicitur iustus &redemptor, dicitur etiam Ze, cum dicto Thalmutistarum dicentium, quod Isaac ibat sicut Ze portans crucem suam, ui debit quod illud quod fuit in Isaac praefiguratum, fuit adimpletum in Chri sto, qui fuit uerus Deus uenditus argento. 22 Per dicta Cabalistarum de rubedine Esau. &dictum illud quod est in libro Bresit Rhaba, quod Esau fuit rubeus, &rubeus eum ulciscetur, de quo dicitur, quare rubeum uestimentum tuum, habetur expresse quod Christus de quo nostri doctores eundem textum exponunt, ille erit, qui ultionem faciet de uirtutibus immundis. 23 Per illud dictum Hieremiae, lacerauit uerbum suum, secundum expo sitionem Cabalistarum habemus intelligere, quod Deum sanctum &benedictum lacerauit Deus pro peccatoribus.