Latin
NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 120
Unproofread scanNot analysed yet
denique cum nostra inuenta haec, nostrasque sunt literas iudicaturi, non authoris annos, sed illorum merita potius uel demerita nu merare. Est autem &praeter illam, alia quam nos attulimus, noua per numeros philosophandi institutio, antiqua illa quidem, &à priscis Theolo gis, à Pythagora praesertim, ab Aglaophemo, à Philolao, à Platone, prioribusque Platonicis obseruata, sed quae hac tempestate, ut praeclara alia, posteriorum incuria sic exoleuit, ut uix uestigia ipsius ulla reperiantur. Scribit Plato in Epimenide, inter omnes liberales artes &scientias contemplatrices, praecipuam maximeque diuinam esse scientiam numerandi: quęm rens item, Cur homo animal sapientissimum? respondet, Quia numerarem nouit. cuius sententiae &Aristoteles meminit in problematis. Scribit Abil nasar, uerbum fuisse Auenzoar Babylonij, Eum omnia nosse, qui noues rat numerare. quae uera esse nullo modo possunt, si per numerandi artem eam artem intellexerunt cuius nnuc mercatores in primis sunt peritissi mi: quod &Plato testatur, exerta nos admonens uoce, ne diuinam hanu arithmeticam, mercatoriam esse arithmeticam intelligamus. hanc eg arithmeticam, quae ita extollitur, cum mihi uidear, post multas lucubra tiones exploratam habere, huiusce rei periculum facturus, ad quatuor &septuaginta quaestiones, quae inter physicas &diuinas principales exissi mantur, responsurum per numeros publicè me sum pollicitus. Proposil mus &magica theoremata, in quibus duplicem esse Magiam significamus quarum altera daemonum tota opere &authoritate constat, res medius dius execranda &portentosa, altera nihil est aliud, cum bene exploratur, quàm naturalis philosophiae absoluta consummatio. Vtriusque cum meminerinu Graeci, illam magiae nullo modo nomine dignantes, γοκτείαν nuncupanti hanc propria peculiarique appellatione μαγείαν, quasi perfectam summamum scientiam uocant. Idem enim ut ait Porphyrius, Persarum lingua Magus sonat, quod apud nos diuinorum interpres &cultor. Magna autem, imo maxima inter has artes disparilitas &dissimilitudo, illa non modo Christiana religio, sed omnes leges, omnis benè instituta respublica, damnatu exeeratur, hanc omnes sapientes, omnes coelestium &diuinarum rerum studiosae nationes, approbant &lectuntur. illa artium fraudulentissi ma, haec altior sanctiorque philosophia. illa irrita &uana, haec firma fidelis &solida, illam quisquis coluit semper dissimulauit (quod in authoris esset ignominiam &contumeliam) ex hac summa literarum claritas gloriaqum antiquitus, &penè semper petita. illius nemo unquam studiosus fuit uis philosophus, &cupidus discendi bonas artes, ad hanc Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato discendam nauigauêre, hanc praedicauerunt reuersi, &in archanis praecipuam habuerunt: illa ut nullis rationibus, ita nec certis probatur authoribus, haec clarissimis quasi parentibus hone stata, duos praecipuè habet authores Zamolxidem, quem imitatus est Abbaris Hyperboreus, &Zoroastrem non qui fortè creditur, sed illum Oromasi filium.