Latin
NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 121
Unproofread scanNot analysed yet
Vtriusque Magia quid sit, Platonem si percontemur, respon debit in Alcibiade, Zoroastris magiam, non esse aliud, quàm diuinorum scientiam, qua filios Persarum reges erudiebantur, ut ad exemplar mundanae reipublicae, suam ipsi regere rempublicam edocerentur. Respondebit in charmide, magiam Zamolxidis esse animi medicinam, per quam scilicet animo temperantia, ut per illam corpori sanitas, comparatur. Horum uestigijs postea perstiterunt Charondas, Damigeron, Apollonius, Hostanes, &Dardanus, perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque, sub sui Vlyxis erroribus dissimulasse, in poëtica nostra Theologia, aliquando probabimus. perstiterunt Eudoxus &Hermippus, perstiterunt ferè omnes, qui Pythagorica Platonicaque mysteria sunt perscrutati. Ex iunioribus autem. qui eam olfecerint, tres reperio, Achindum Arabem, Rogerium Bachonem, &Guilielmum Parisiensem, &tempestate nostra uidi Antonium Cronicum, quanquam in maximis agendis tractandisque rebus occupatissimum, quae illius tamen est ingenij sublimitas &elegantia, ut omnes alias liberales artes, ita hanc quoque pulcherrimè attigisse. Meminit &Plotinus, ubi naturae ministrum, &non artificem Magum demonstrat. Hanc Magiam probat asseueratque uir sapientissimus, alteram ita abhorrens, ut cum ad malorum daemonum sacra uocaretur, rectius esse dixerit ad se illos, quàm se ad illos accedere: &meritò quidem: ut enim illa obnoxium mancipatumque improbis potestatibus hominem reddit, ita haec illarum principem &dominum, illa denique nec artis nec scientiae sibi potest nomen uendicare, haec altissimis plena mysterijs, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, &demum totius naturae cognitionem complectitur. haec intersparsas Dei beneficio &interseminatas mundo uirtutes, quasi de latebris euocans in lucem, non tàm fa cit miranda, quàm facienti naturae sedula famulatur, haec uniuersi consen sum, quem significantius Graeci συμπατείαν dicunt, introrsum perscrutatius rimata, &mutuam naturarum cognitionem habens perspectam, natiuas adhibens unicuique rei &suas illecebras, quae magorum ἵνγες nominantur, in mundi recessibus, in naturae gremio, in promptuarijs arcanisque Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex, promit in publicum: &sicut, agricolaulmos uitibus, ita Magus terram coelo, id est, inferiora superiorum dotib. uirtutibusque maritat, quo fit, ut quàm illa prodigiosa &noxia, tam haec diuina &salutaris appareat. ob hoc praecipuè quòd illa hominem, Dei hostibus mancipans, auocat à Deo, haec in eam operum Dei admirationem excitat, quam propensa charitas, fides ac spes certissimè consequuntur. Neque enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promouet magis, quàm assidua contemplatio mirabilium Dei, quae, ut per hanc, de qua agimus naturalem Magiam benè explorauerimus, in opificis cultum amoremque ardentius animati, illud canere compellemur. Pleni sunt coeli plena est omnis terra maiestate gloriae tuae.