Latin
IOANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 136
Unproofread scanNot analysed yet
Recolligendo ergo breuiter dico, Quod Christus ueraciter descenderit ad inferos, &quòd perrealem praesentiam fuit in inferno. sed dico quòd non eo modo ueraciter &praesentialiter fuit, ibi quo dicit Thomas &communis uia, quia scilicet sua substantia, non fuit sibi ratio essendi in loco, ut ponunt illi, sed sua operatio. Et haec opinio quàm sit probabi lis, &à quàm multis Catholicis &excellentissimis doctorib. credita iam satis patuit, suprà, quòd etiam de uirtute sermonis sit uera, &non haeretis ca iudicanda, satis explicauimus, scimus enim quòd illa est uera. Christus non ut Deus &homo (ut ponit Arrius) satisfecit pro nobis, quia licet utl rum sit, quòd ut Deus &homo, falsum est tamen, quòd eo modo existens homo &Deus, quo ponit Arrius: italicet sit uerum, quòd ueraciter &praesentialiter fuerit Christus in inferno, tamen probabile est, &à multis creditum, quod non eo modo ueraciter &praesentialiter, quo Thomas dicis& communis uia modo supra exposito. Sed unus uidetur restare scrupulus, quòd haec non fuerit mea intentio, cum posui conclusionem. Quiasi Thomas in primo sententiarum tenet istam uiam, etiam ipse quòd operas tio sit ratio angelum esse in loco, uidetur quòd conclusio etiam sit uera ses cundum Thomam, quarecum ego dicam, non ut ponit Thomas, uidetur quòd aliud ego sim opinatus de illo descensu, quàm id quod dixi, Hunc al tem scrupulum non haberent, si benè meas conclusiones considerassenti ego enim huius sum opinionis, quòd Thomas in hac materia, de modo di sendi in loco, rerum separatarum, diuersa senserit, &non ubique eandem sequutus sit opinionem. quare licet in primo sententiarum, uideatur tenere istam