Latin
136
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
uiam quam ego sequor, in conclusione tamen &alibi, ut in quarto sententiarum, &maximè in tertia parte Summae, ubi tractat dehoc descensu, &ex qua potius quàm ex scripto iudicanda est opinio eius, uidetur esse cum opinione Scotistarum, Quòd ita fuit ibi per essentiam, quòd sua essentiam fuerit sibi ratio locabilitatis &non effectus solum uel operatio. Dicit enim Thomas ibi, Quòd anima Christi fuit per effectum in alijs partibus inferni per essentiam autem in lymbo &c. ex hoc dicto ego arguo sic. Vbicunque est aliquid, per id quod est sibi ratio locabilitatis, ibi est per suam substan tiam &realem praesentiam, ergo si effectus fuit animae Christi ratio locahilitatis, ubicumque fuit per effectum, ibi fuit per realem praesentiam suae substantiae. sed secundum Thomam alicubi fuit per effectum, ubi non fuit per realem sui praesentiam: ergo, secundum Thomam effectus non fuit ei ratio locabilitatis.