Latin
187.1 to 187.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 187.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
dicitur autem rex parte subiecti, quia ex parte prędicati, fortè non communicant sibi idiomara necessariò, quia ibi tenetur pro natura. Vndeforte non oportet, quod Christus sit homo ubique, cum sit Deus ubique, licet ex parte subiecti, homo Christus sit ubique. Nec ualet quod adducitur de anima &corpore in triduo, quia non sic uniebantur supposito, quod de supposito praedicarentur, uel de se inuicem, cum unirentur ut partes unius naturae, &ideò non oportet ea inter se communicare idiomata, sicut illae naturae, quae de se inuicem dicuntur. certum est autem, quòd si non sequitur necessariò, sequitur saltem de possibili. Quod autem dicitur, Quòd si est paneitatis substentificatio, oportet eam terminari ad id, ad quod dicimus, conuersionem terminari ad corpus, respondetur, Quòd hoc nullam habet necessitatem: sed dicere possumus, substentationem ficri in supposito simpliciter, quamuis ponentes conuersionem, dicant eam terminari ad corpus partem. Posset etiam fortè dici, ut infra dicetur: Quòd substentificatio terminari potest ad corpus, non ut humanum, sed ut unitum: quasi si suppositum diuinum habet aliam naturam in se substentare, inquam tum eam trahit ad suum esse, cuicunque communicat suum esse infinitum, eidem communicare posset, in illo esse, substentare aliam naturam sibi unitam. &de hoc infra. Cum uerò opponitur, quod secundum modum istum, non inciperet corpus Christi esse in altari, sed aliquid inciperet esse corpus Christi, uel corpus Christus, diceretur, quòd sicut si Christo dudum ho mini, adueniat paneitas incipiet Christus homo esse panis, sic incipit per accidens, nouo modo esse in altari, quòd pani conuenit, secundum se incipiet scilicet Christus homo esse in altari uisibiliter, &ut cibus fidelium ra tione paneitatis assumptae, sicut Christus Deus incipit esse in gremio uel utero matris, nouo modo, ratione humanitatis assumptae. Ad id quod dicitur, de assumptione paneitatis praeexistentis in supposito proprio.