Latin
187.5 to 187.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 187.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Respondetur, quod Deus potest assumere omnem naturam assumptibilem, praeexistente in proprio supposito, &eam inassumptione priuare ratione suppositi, &trahere ad proprium esse: constat enim, quòd uerbum na turam humanam posset dimittere, quae statim haberet propriam subsistentiam, &rationem suppositi &personae, licet hoc non habeat unita uerbo, &esset quo ad essentiam eadem humanitas, quae prius erat unita. posset ergo modo simili, humanitatem prius existentem in proprio supposito assumere, modo iam dicto: &esset eadem natura nunc assumpta, &prius non assumpta. cum autem arguitur, Quòd ad hoc non potest conferri uirtus uerbo, fortè potest, &fortè non potest. &si non potest dari uirtus inhęrens, quia talis uirtus esset creata, fortè potest dari uirtus assistens, quia talis esset increamta &non creata, &hoc modo esset sacramentaliter uirtute uerbi assumptio paneitatis, quomodo etiam ponunt magni uiri, Virtutem conferri sacramen tis nouę legis. &fortè si potest conferri uirtus, inhęrens uerbo sacramentali ad conuertendum totum in totum, &pręcipue in praeexistens, sine eius augmento, potest etiam conferri ad effectum praedictum, quia fortè alicui uidebitur, quòd hoc sit tantae difficultatis sicut illud.