Latin
188
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 188
Unproofread scanNot analysed yet
Ad id quod dicitur de solutione ieiunij, responderet quis, illud de non soluendo ieiunium naturae sequi ad modum, qui communiter ponitur, scilicet, Quod substantia panis non remaneat. quòd si ponamus substantiam remanere, aliud dicemus uel fortè dicetur, quad non propter hoc dicitur sacerdos post sumptionem ieiunus, quia ibi non est substantia panis, quia quantumcunque non sit substantia panis, si ludaeus uel Christianus sumeret species sacramentales, per mo dum cibi corporalis, &intentione cibandi, solueret ieiunium: sed ideo, quia sacerdos non sumit per modum cibi corporalis, sed per modum sacramen ti, ideo non soluitur ieiunium. &consimile esset, quia si substantia panis remaneret, adhuc non solueret ieiunium naturae, dummodo non sumeretur, per modum cibi corporalis. Id autem quod dicitur, Quod Christus non dimittit quod assumpsit semel, dicitur, praesupponendo quòd teneatur solam na turam humanam assumpsisse, sicut defacto ipsam solam assumpsit, posset tamen aliam naturam assumere &eam dimittere. Potest etiam dici, Quòd si pa neitas assumeretur à uerbo, nunquam dimitteretur à uerbo per se, &ex parte sui, sed per accidens, ex conditione naturae assumptae, cum suis naturalibus defectib. eam dimitteret, propter naturae assumptae corruptionem, sicut dimisit humanitatem in triduo. Sed rursum disputando inquiramus, An possit saluari corpus, quod est pars esse in altari ueraciter absque conuer sione panis in ipsum? &uidetur, quòd sic: quia sicut color substentatur in substantia, ut in subiecto mediante alio accidente, uerbi gratia, superficie non quidem, quòd superficies sit subiectum coloris, quia unum accidens, alterius non est subiectum: eò, quòd ut dicitur à Philosopho, qualita tis non est qualitas. sed ideo, quia color non inest subiecto, nisi in ordine ad superficiem, sic paneitas potest substentari in uerbo, mediante corpore, non quidem quòd corpus sit immediatum substentatiuum, &substentificatiuum paneitatis assumptae, &uerbum primum, sed quia non substentificatur paneitas in supposito uerbi, nisi in ordine ad corpus Christi partem. Hunc enim ordinem, potest Deus ponere inter naturas assumptibiles, licet in natura sua non habeant illum ordinem, sicut auferre potest ab aliquibus naturalem ordinem, quem habent inter se, ut inter calorem &actum calefaciendi, in fornace Chaldaeorum, &in alijs multis.