Latin
209.1 to 209.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 209.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aut enim male separant filium à patre, ut alterius naturae patrem, alterius filium dicant, aut male confundunt, ut ex tribus compositum Deum uel trinae tantummodo appellationis faciant. qui autem benè, bona annunciantur, proprietates quidem patri &filio &spiritui Sancto, suas cuique dabunt, ni hil autem diuersitatis esse confitebuntur, in substantia uel natura. hęc Ori genes. Quibus uerbis quid magis catholicum? quid magis expressum? necesse est igitur, sicubi aliter scriptum inueniatur in libris Origenis, non Ori genis esse illud, sed haereticorum, qui per librorum corruptionem, patronum habere uoluerunt Origenem, erroris sui. Desecunda autem hęresi, tàm euidens extat testimonium, ut meo iudicio, male negare possit. nam in epistola propria, ipse Origenes, etiam secundum Hieronymi traductionem, qui illius epistolae mentionem facit, expressè negat, Diabolum posse aliquando saluari. dicitque, Quòd nec mente quis captus hoc potest dicere. Praeterea quod etiam extat dialogus inter Origenem &Candidum Valentiani dogmatis secta torem, qui Candidus obijciebateundem errorem Origeni, &Origenes refutat, negatque hoc se sentire, &supra illud Pauli: Nunquid sic offenderunt ut caderent? sic dicit Origenes. Hunc casum respiciens Paulus, de quo dixit Christus: Quia uidebam sathanam sicut fulgur cecidisse de coelo, negat cecidisse Israël. Illorum enim uel in fine saeculi conuersio erit, tunc, cum plenitudo subintrauerit, omnis Israel saluus fiet, istius autem, qui de coelo cecidisse dicitur, nec in fine saeculi erit ulla conuersio. hęc Origenes. Quod etiam illa, quae ei imponitur haeresis, quòd spiritus non intelligit Filium, &filius non intelligit Patrem, falso ei imponatur. patet exhis, quae ipse dicit, super illud Pauli. O altitudo diuitiarum sapientiae &scientiae Dei. sic enim inquit: Hanc altitudinem Dei, inscrutabilem dicit omni creaturae, de filio uero &spiritu sancto dicere ista, non poterat, quia filius in Euangelio dicit ad patrem. Pater omnia mea tua sunt, &tua mea. &de spiritu sancto ipse Paulus pronunciat dicens. Nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita &quae in Deo sunt, nemo cognouit, nisi spiritus Dei.