Latin
209.5 to 209.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 209.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
quin ergo dicit Paulus. Quis nouit sensum Domini, de creaturis dicit, naturam uero trinitatis excepit. haec Origenes. restare uidetur una haeresis Ori geni attributa, scilicet in opinionibus de anima, Quòd fuerint ab aeterno creatae, &de coelo delabantur in corpora. &de anima scribit quidem ipse Origenes in commentarijs super epistolam Pauli, ad Titum, se nihil posse determinati execclesiastico dogmate accipere: nisi, Quòd omnes animae sunt eiusdem speciei, quòd sunt liberae uoluntatis, quòd sunt rationabiles, quòd sunt immortales, quòd à Deo creatae, &quòd poenas habiturae pro malis, &pręmia pro bonis. haec tantum dicit se affirmare de anima. Quia de his in scripturis euidentia habeantur testimonia, in caeteris autem de anima quaestionibus, dicere se, quod magis sibi probabile uidetur, &inquisitiuè non determinatiuè procedere, quia determinatum nihil de illis in ecclesiastico habcatur dogmate: Id aut, quod magis uisum est Origeni fuisse, quòd essent ante corpora creatae in coelis uiuentes, consentiunt concorditer omnes, &Ruffinus in Apologia ad Anastasium Romanae urbis epi scopum, postquam tres retulit opiniones deanima, in fine sic inquit.